- MILIARII Agitatores
- MILIARII Agitatoresin ludis Circensibus, dicti a praemiis, ut et equi ducenarii et centenarii, qui ducenta et centum sestertia merebant. Vide Salmas. ad Solin. p. 910. Apud Chrysostomum, quid sit ἱππεὺς ἀπὸ λεύκης ἐπὶ σφενδόνην μιλιοδρομῶν, haerent Eruditi. Quod enim nonnulli ab aureo milliario, quod μίλιον χρυσοῦν Graeci vocant, quodque Romae fuisse certum est, vocem deducunt, hallucinantur. Fuit enim id columna, in medio Romano Foro erecta, unde omnes in Italia viae auspicabantur, cui simile quid Constantinopoli fuisse non legitur. Sed fuerit, nam et sic aliquis locus ibi dictus: tamen quis ibi potius, quam in Circo, ludos editos Circenses putet? Circum tria stadia longum, alii tria cum dimidio, quidam quatuor faciunt: uti Graeci: qui τέτταρα ςτάδια in longitudine Circum habuisse scribunt. Quod si fuit, spatium hoc bis explicatum octo stadiûm fuerit oportet, quae Milliare efficiunt. Ita singula Circi curricula, in cursu ac recursu, octo stadiis constabant, i. e. mille passibus, sicque singula spatia conficere, erit μιλιοδρομεῖν, quod posuit Chrysostomus pro decursu Circi, a creta ad metas ultimas. Sed et aliter hoc verbum reddi potest. Graeci spatia Circi reddunt ςτάδια; septem autem spatia peragebantur lege Circensi, quae miliare unum constituunt, dimidiô minus: quô modô septena illa spatia decurrere, erit μιλιοδρομεῖν. Graeci, Ε῾πτάκις δὲ ἐκύκλουν τὸν Ε῎υριπον οἱ ἀγωνιζόμενοι, διὰ τὸ ἑπτὰ ςτάδια εἶναι τὸ μίλιον, Septies autem circumierunt Euripum certantes, quia septem spatia miliare efficiunt. Unde μιλιοδρομεῖν, spatia ista conficere. Et quidem μιλιοδρομεῖν Chrysostomus dixit, pro decursu, qui fit a carceribus ad metas; quum proprie μιλιοδρομία esset, a principio ad idem principium revolutus decursus, h. e. a creta ad cretam recursus circumactis metis, qui cursus integrô miliari peragebatur: quia longitudo Circi dimidiô constabat etc. Vide Salmas. p. 515. et hîc passim, ubi de Circensibus, Circo, voce Curriculum, it Meta, Missum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.